- FORUS
- FORUSin navibus τὸ κατάςρωμα, frequentius in plur. Fori, τα ἔκρια quoque Graecis, i. e. tabulata. Poeta, Aen. l. 4. v. 605.Imple ssemque foros flammis ————At de navibus Taprobaniticis Plin. magnitudo alterna ilium ad forum, Ubi dicere vult, plana fuisse illarum latera, sicut forum, et eiusdem quoque cum foro magnitudinis; uti locum explicat Salmas. ad Solin. p. 1117. Hinc vox ad Circum translata, in quo Fori Liv. dicuntur, ἔκρια δουράτεα ξυλίνοις ςκέλεσιν ἐπικείμενα, furcis vel sustentaculis ligneis imposita spectacula, in quibus stans promiscue populus cum spectaret antiquitus, Tarquinius Priscus Patribus Equitibusque distincta loca attribuit, in quibus sibi quisque istiusmodi Foros exstrueret. Superbus postmodum publicâ impensâ Foros mansuros faciendos curavit, genere et formâ a prioribus non diversos (nisi quod isti opere fortuito et sine arte magis properati ac furcis simplicibus impositi essent) hincqueve publicos appellatos Liv. l. 45. qui mansêrunt usque ad extrema Reip. tempora, donec per am bitum Circi porticus aedificavit Caesar, de quibus suo loco dicemus, vide quoque infra in voces Spectaculum. Apud recentioris aevi, Revum inprimis Aragonicarum Scriptores, Forus seu Fori, Hispanis Fuero, Lex vel consuetudo Municipalis. Gloss. MSS. Fori, Edicta Regalia. Marca Hist. Beneharn. l. 5. c. 2. n. 12. Foros appellari putat, nopn tam Consuetudines municipales, quam Ius ipsum publicum, et privilegia, quibus utuntur Civitatum incolae, cum ea, quae contractus, successiones, testamenta et formulas iudiciarias spectant, Usaticorum et Morum appellatione videantur donari in vett. Chartis. At unum idem queve has voces sonare, censet C. du Fresne: qui proin Foros Gothice appellatos potius vult Consuetudines municipales, quod iura contineant, quibus in Foris seu Iudiciis uti liceat. Michael del Molino in Repertorio Foror. Aragon. Fori Aragonum, inquit dicuntur Leges, quia Legum dispositionem Fororum vocabulum comprehendit. Infra, Fori Aragonum dicuntur Statuta etc. Hinc Forista, apud eundem, pro Legista, Decretista, qui Foros diligenter legit vel commentatus est. Ita autem vocat is Dom. Ximinium Petri de Salanova Iustitiam Aragonum; quem non semel laudat Hieron. Blanca, ut et Vitalem Ep. Oscensem de quo idem Molin. p. 72. et 159. Vide C. du Fresne Gloss.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.